- CENTAURI
- CENTAURIThelsaliae populi secus Pelion montem habitantes, qui primi equos domare, et er iis pugnare coeperunt: quô factum est, ut a vicinis populis primum conspecti, membra partim humana, partim equina habuisse crederentur. Vide Plin. l. 7. c. 56. De horum origine sic fabulantur Poetae. Ixionem scil. a Iove Deorum mensae adhibitum, Iunonis amore captum fuisse, eamque de stupro interpellâsse. Quod cum illa viro suo indicâsset, Iovem Ixioni Nubem subiecisse, in uxoris imaginem transformatam, eamque Ixionem pro Iunone compressisse, et ex ea Centauros generâsse, qui inde Nubigenae dicti sunt. Cui fabulae ansam praebuisse videtur castellum nomine Νεφέλη, Centaurorum sedes, νεφέλη enim Latine nubem sonat. Hi cum in nuptiis Pirirhoi vinô madentes sponsam rapere conarentur, a Theseo et Lapithis partim caesi, partim in fugam acti sunt. Iidem et Hippocentauri dicti sunt, quod equis insidentes boves oestris agitatas stimulis ad recta revocarent, est enim κεντεῖν stimulare, et pungere. Centaurorum verô, qui a Poetis maxime celebrantur, nomina sunt haec: Chiron, Eurytus, Amycus, Grynaeus, Rhoetus, Arneus, Lycidas, Medon, Pisenor, Caumas, Mermeros, Pholus, qui suscepisse Herculem hospitiô dicitur. Lucanus, l. 6. v. 391.Hospes et Alcidae magni Phole. --- ---Eos ab Hercule victos interfectosque ostendit Diodor. Siculus. Alii sic narrant: Cum Hercules a Pholo Centauro hospitiô exciperetur, Centauri prius Amyraei, postea Leleges dicti, dolium vini oprimi defossum extulerunt, quod eâ illis lege Bacchus dederat, ut cum Hercules illac transiret, illud effoderent: ipsi vero ebrii facti et ad rapivas conversi ad unum omnes caesi sunt. Vide Polyaenum, l. 1. Hercules, Com. 1. Alii non omnes caesos, quin ipsum bis cum centauris pugnâsse prodiderunt: Primo cum Hippodamia nupsit Pirithoo, deinde cum Eurytus ab Oenco hospitiô exceptus, nihil Deos hospitales veritus, vim inferre Deianirae conatus est, quas fabulas Ovidius prorsus confundit. Palaephatus de Centauris: c. 1. Τὸ μὲν ὄνομα εντεῦθεν ἔλαβον οἱ Κένταυροι, ὅτι τοὺς ταύρους κατεκέντουν. Eos autem in numero τῶ ἀπίςτων, h. e. Incredibilium haberi iubet: Ε᾿ίτις πείθεται, inquit, τοιοῦτον γίνεςθαι θηρίον, ἀδυνάτοις πεπίς ευκεν, οὔτε γὰρ ἡ φύςις ςύμφωνος ἵππου καὶ ἀνδρὸς, οὔτε ἡ τροφὴὅμοια, οὔτε διὰ ςτόματος καὶ φάρυίγος ἀνθρωπείου δυνατὸν ἵππου τροφην` διελθεῖν. Eadem Lucretii mens, l. 5. v. 876.Sed neque Centauri fuerant, neque tempore in ulloEsse queant duplici naturâ et corpore binô,Ex alienigenis membris compacta potestas.Eorum meminit Lucanus, l. 6. v. 386.Illic semiferos Ixionidas CentaurosFeta Pelethroniis Nubes effudit in antris.Inde Semihomines dicti, Ovid. Met. l. 12. Fab. 6. v. 536. Visum a se allatum in melle Centaurum, ex Aegypto affirmat Plinius, l. 7. c. 3. ubi et Claudium Caesatem scripsisse prodit, Hippocentaurum in Thessalia natum eôdem die interiisse. Vide et Plut. in conv. 7. sap. D. quoque Hieronymus in vita Pauli, tradit, Antonium ad Paulum Eremitam pergentem, conspexisse, ut ipse loquitur, hominem equo mixtum, cui opinio Poetarum Hippocentauri nomen indiderit. Sed potest hoc spectrum fuisse; recte itaque subiungit Patrum ille doctiss. Verum haec utrum Diabolus ad terrendum simulaverit, an, ut solet, eremus, monstruosorum animalium ferax, istam quoque gignat bestiam, incertum habemus. Vide Hieronym. Magium, l. 1. Mescell. c. 10. ubi de Centauris prolixe disputat. Mythologi, fabulâ hâc, hominem corporearum illecebrarum violentiâ in ferinam naturam degenerantem, repraesentari volunt. Vide Psalm. 32. v. 9. Alex. Rossaeum, in Mystagogo Poet. etc. Nic. Lloydius. Ε` marmore eorum limulachra, inter spectatissimorum Artificum opera fuêre. Phidias enim in scuto Minervae, Amazonum proelium caelavit intumescente ambitu parmae, eiusilem concava parte Deorum et gigantum dimicationem, in soleis vero Lapitharum et Centaurorum, etc. Plin. l. 36. c. 5. Sic inter Myronis monumenta, Asinius Pollio spectari voluit Centauros Nymphas gerentes, Ibid. Plura die Centauris, vide apud Caspar. Barthium, Notis ad Papinium Statium passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.